Hoc igitur primitus cognito, quod ea ipsa quae simul audiunt spirituales atque carnales, pro suo quique modulo capiunt; illi ut parvuli, isti ut majores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi solidamentum: nulla videtur esse necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur, et abscondantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda majoribus, hoc est intelligentioribus; et hoc ideo faciendum putetur, quia dixit Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Hoc ipsum enim quod non judicavit se scire in eis nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum 8I Cor. II, 2, ipsis non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; quia id sicut spirituales capere non valebant. Quicumque autem spirituales inter eos erant, idem quod illi tanquam carnales audiebant, spirituali ipsi intellectu capiebant: ut sic intelligatur quod ait, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, ac si diceret, Non potuistis quasi spirituales, sed quasi carnales capere quod loquebar. Animalis enim homo, id est, qui secundum hominem sapit, animalis dictus ab anima, carnalis a carne, quia ex anima et carne constat totus homo; non percipit quae sunt Spiritus Dei 9I Cor. II, 14 , id est, quid gratiae credentibus crux conferat Christi; et putat hoc illa cruce actum esse tantummodo, ut nobis usque ad mortem pro veritate certantibus imitandum praeberetur exemplum. Nam si scirent hujusmodi homines, qui nolunt esse nisi homines, quemadmodum Christus crucifixus factus sit nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio, ut quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur in Domino glorietur 10Id. I, 30, 31 ; procul dubio non gloriarentur in homine, nec carnaliter dicerent, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego vero Cephae: sed spiritualiter, Ego sum Christi 11Ibid. 12 .
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 8. I Cor. II, 2
- 9. I Cor. II, 14
- 10. Id. I, 30, 31
- 11. Ibid. 12