TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunt ipsam Sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 5I Cor. II, 9. Si in cor hominis non ascendit, quomodo ascendit in cor Joannis? An non erat homo Joannes? An forte nec in cor Joannis ascendit, sed cor Joannis in illam ascendit? Quod enim ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem: quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest quia si ascendit in cor Joannis, si aliquo modo potest dici, in tantum ascendit in cor Joannis, in quantum ipse Joannes non erat homo. Quid est, Non erat homo? In quantum coeperat esse angelus: quia omnes sancti, angeli; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus et animalibus non valentibus percipere quae sunt Dei, quid ait Apostolus? Cum enim dicitis, Ego sum Pauli, ego Apollo, nonne homines estis 6I Cor. III, 4 ? Quid eos volebat facere, quibus exprobrabat quia homines erant? Vultis nosse quid eos facere volebat? audite in Psalmis: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes 7Psal. LXXXI, 6 . Ad hoc ergo vocat nos Deus, ne simus homines. Sed tunc in melius non erimus homines, si prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad illam celsitudinem ab humilitate surgamus: ne cum putamus nos aliquid esse, cum nihil simus, non solum non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod sumus.

Notes

  1. 5. I Cor. II, 9
  2. 6. I Cor. III, 4
  3. 7. Psal. LXXXI, 6