TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur ergo ait matri filius, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dominus noster Jesus Christus, et Deus erat et homo: secundum quod Deus erat, matrem non habebat; secundum quod homo erat, habebat. Mater ergo erat carnis, mater humanitatis, mater infirmitatis quam suscepit propter nos. Miraculum autem quod facturus erat, secundum divinitatem facturus erat, non secundum infirmitatem; secundum quod Deus erat, non secundum quod infirmus natus erat. Sed infirmum Dei fortius est hominibus 13I Cor. I, 25. Miraculum ergo exigebat mater; at ille tanquam non agnoscit viscera humana, operaturus facta divina; tanquam dicens, Quod de me facit miraculum, non tu genuisti, divinitatem meam non tu genuisti: sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam, cum ipsa infirmitas pendebit in cruce: hoc est enim, Nondum venit hora mea. Tunc enim cognovit, qui utique semper noverat. Et antequam de illa natus esset, in praedestinatione noverat matrem; et antequam ipse Deus crearet, de qua ipse homo crearetur, noverat matrem: sed ad quamdam horam in mysterio non agnoscit; et ad quamdam horam quae nondum venerat, in mysterio rursus agnoscit. Tunc enim agnovit, quando illud quod peperit moriebatur. Non enim moriebatur per quod facta erat Maria, sed moriebatur quod factum erat ex Maria: non moriebatur aeternitas divinitatis, sed moriebatur infirmitas carnis. Illud ergo respondit, discernens in fide credentium, quis, qua venerit. Venit enim per matrem feminam, Deus et Dominus coeli et terrae. Secundum quod Dominus mundi, quod Dominus coeli et terrae, Dominus utique et Mariae; secundum quod creator coeli et terrae, creator et Mariae: secundum autem quod dictum est, Factum ex muliere, factum sub Lege 14Galat. IV, 4 , filius Mariae. Ipse Dominus Mariae, ipse filius Mariae: ipse creator Mariae, ipse creatus ex Maria. Noli mirari quia et filius et Dominus: sicut enim Mariae, ita et David dictus est filius; et ideo David filius, quia Mariae filius. Audi Apostolum aperte dicentem. Qui factus est ei ex semine David secundum carnem 15Rom. I, 3 . Audi eum et Dominum David; dicat hoc ipse David: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam 16Psal. CIX, 1 . Et ipse Jesus hoc proposuit Judaeis, et eos inde convicit 17Matth. XXII, 45. Quomodo ergo David et filius et dominus; filius David secundum carnem, dominus David secundum divinitatem: sic Mariae filius secundum carnem, et Mariae dominus secundum majestatem. Quia ergo non erat illa mater divinitatis, et per divinitatem futurum erat miraculum quod petebat; respondit ei, Quid mihi et tibi est, mulier? sed ne putes quod te negem matrem, Nondum venit hora mea: ibi enim te agnoscam, cum pendere in cruce coeperit infirmitas cujus mater es. Probemus si verum est. Quando passus est Dominus, sicut idem evangelista dicit, qui noverat matrem Domini, et qui nobis insinuavit etiam in his nuptiis matrem Domini, ipse narrat: Erat, inquit, illic circa crucem mater Jesu, et ait Jesus matri suae, Mulier, ecce filius tuus: et ad discipulum, Ecce mater tua 18Joan. XIX, 25-27 . Commendat matrem discipulo: commendat matrem prior matre moriturus, et ante matris mortem resurrecturus; commendat homo homini hominem. Hoc pepererat Maria. Illa hora jam venerat, de qua tunc dixerat, Nondum venit hora mea.

Notes

  1. 13. I Cor. I, 25
  2. 14. Galat. IV, 4
  3. 15. Rom. I, 3
  4. 16. Psal. CIX, 1
  5. 17. Matth. XXII, 45
  6. 18. Joan. XIX, 25-27