TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Bene autem arbitror meminisse Charitatem vestram hoc Evangelium lectionibus congruis ex ordine recitari: et puto vobis non excidisse quae jam tractata sunt, maxime recentiora de Joanne et columba. De Joanne scilicet, quid novum didicerit in Domino per columbam, qui jam noverat Dominum. Et hoc inventum est inspirante Spiritu Dei, quod jam quidem Joannes noverat Dominum; sed quod ipse Dominus ita esset baptizaturus, ut baptizandi potestatem a se in neminem transfunderet, hoc didicit per columbam, quia dictum et erat, Super quem videris Spiritum descendentem velut columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto 4Joan. I, 33 . Quid est, hic est? Non alius, etsi per alium. Quare autem per columbam? Multa dicta sunt, nec possum, nec opus est omnia retexere: praecipue tamen propter pacem; quia et ligna quae baptizata sunt foris, quia fructum in eis invenit columba, ad arcam attulit: sicut meministis columbam emissam a Noe de arca, quae diluvio natabat, et baptismo abluebatur, non mergebatur. Cum ergo esset emissa, attulit ramum olivae: sed non sola folia habebat, habebat et fructum 5Gen. VIII, 8-11. Itaque hoc optandum est fratribus nostris qui foris baptizantur, ut habeant fructum: non illos sinet columba foris, nisi ad arcam reduxerit. Fructus autem est totus charitas, sine qua nihil est homo, quidquid aliud habuerit. Et hoc uberrime ab Apostolo dictum commemoravimus et recensuimus. Ait enim: « Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero omnem scientiam, et sciam omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam, et habuero omnem fidem, » (fidem autem quomodo dixit omnem?) « ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest » 6I Cor. XIII, 1-3. Nullo modo autem possunt dicere se habere charitatem, qui dividunt unitatem. Haec dicta sunt: sequentia videamus.

Notes

  1. 4. Joan. I, 33
  2. 5. Gen. VIII, 8-11
  3. 6. I Cor. XIII, 1-3