Audistis, fratres, propositam quaestionem, nempe quam profunda sit cernitis: sed respondemus ut possumus. Non poterant credere, quia hoc Isaias propheta praedixit: hoc autem Propheta praedixit, quia Deus hoc futurum esse praescivit. Quare autem non poterant, si a me quaeratur, cito respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per Prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit Propheta non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta? Quia dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, et excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adjuvando: quod occulto judicio facere postest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare; sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem, Quid ergo dicemus, inquit? numquid iniquitas apud Deum? Absit 3Rom. IX, 14 . Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum; sive quando adjuvat, misericorditer facit; sive quando non adjuvat, juste facit: quia omnia non temeritate, sed judicio facit. Porro si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis sanctificantis et justificantis Dei? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones hujusmodi in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adjuvante illuminetur: non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus 4Id. XI, 33 ! Unde dictum est in Psalmo, Judicia tua, sicut multa abyssus 5Psal. XXXV, 7 .