TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulo ante dixit, Judicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: tanquam diceret, Ideo judicium meum est verum, quia Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa veritas ego sum. Isti carnaliter intelligentes, dixerunt, Ubi est pater tuus? Modo audi, ariane: Neque me scitis, neque Patrem meum; quia si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Quid est, si me sciretis et Patrem, meum sciretis, nisi, ego et Pater unum sumus? Quando vides aliquem alicui similem: intendat Charitas vestra, quotidiana locutio est; non sit vobis arduum quod esse advertitis usitatum: quando ergo vides aliquem alicui similem, et nosti tu cui similis sit, admirans dicis, Quomodo iste homo similis est illi homini! Hoc non diceres, nisi duo essent. Hic ille qui eum ignorat, cui tu istum similem dicis: Itane, inquit, similis est? Et tu ad eum: Quid enim, tu illum non nosti? At ille: Non novi, inquit. Jam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex praesente quem cernit, respondes et dicis: Hunc vidisti, illum vidisti. Non utique quia hoc dixisti, unum esse asseverasti, et duos negasti: sed propter similitudinem tale dedisti responsum, Istum nosti et illum nosti; valde enim similis est, et nihil distat omnino. Hinc et Dominus, Si me, inquit, sciretis, et Patrem meum sciretis, non quia Pater est Filius, sed quia Patri similis Filius. Erubescat arianus. Gratias Domino quia et ipse arianus recessit ab errore sabelliano, et non est patripassianus: non dicit ipsum Patrem indutum carne venisse ad homines, ipsum esse passum, ipsum resurrexisse, et quodammodo ad se ascendisse; hoc non dicit: agnoscit mecum Patrem, Patrem esse; et Filium, Filium esse. Sed, o frater, evasisti illud naufragium, quare tendis in alterum? Pater, Pater est; Filius, Filius est: quare dicis dissimilem? quare diversum? quare aliam substantiam? Si dissimilis esset, numquid diceret discipulis suis, Qui me vidit, vidit et Patrem? numquid diceret Judaeis, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis? Unde hoc verum esset, nisi et illud verum, Ego et Pater unum sumus?