TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Venit ergo hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Judaeis est. Multum dedit Judaeis: sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adjunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parietes, sed donec in angulo conjungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei 29Ephes. II, 12-22. Secundum hoc ergo dictum est, Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Judaeorum dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reproborum Judaeorum: sed de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt 30Act. IV, 34, 35. Non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit 31Rom. XI, 2.

Notes

  1. 29. Ephes. II, 12-22
  2. 30. Act. IV, 34, 35
  3. 31. Rom. XI, 2