Ego non judico quemquam. Non ergo judicat quemquam Dominus Jesus Christus? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia die, ascendisse in coelum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse venturum ad judicandos vivos et mortuos? Nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 5Rom. X, 10 ? Ergo quando ista confitemur, contra Dominum loquimur? Nos dicimus venturum judicem vivorum et mortuorum; ipse autem dicit, Ego non judico quemquam. Quaestio ista duobus modis solvi potest; ut aut hoc intelligamus, non judico quemquam, id est, modo: sicut dicit alio loco, Ego non veni ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum 6Joan. XII, 47 ; non judicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat, Vos secundum carnem judicatis; ita subjunxit, Ego non judico quemquam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de judice Christo, scrupulus dubitationis in corde remaneat. Venit Christus, sed primo salvare, postea judicare: eos judicando in poenam, qui salvari noluerunt; eos perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo dispensatio Domini nostri Jesu Christi medicinalis est, non judicialis: nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui praemia justitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat ejus misericordia praeroganda, et post exserendum judicium: quia de illo cantaverat Psalmus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine 7Psal. C, 1 . Non enim judicium ait et misericordiam; nam si primo esset judicium, nulla esset misericordia: sed primo misericordia, postea judicium. Quae est primo misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fecerat, ne periret quem fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Et tamen addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam ab hominibus reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et occidi: sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et cum ejus obedientiam usque ad mortem factam commendaret Apostolus, parum illi fuit dicere, Factus obediens usque ad mortem: non enim qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis 8Philipp. II, 8 . Illa morte pejus nihil fuit inter omnia genera mortium. Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in cruce; non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Mori voluit pro nobis: parum dicimus, crucifigi dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem: de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intelligentibus Judaeis; nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi munaus crucifixus est, et ego mundo 9Galat. VI, 14 . Nihil erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. Quid servat fideli suo, qui talem honorem dedit supplicio suo? Denique modo in poenis reorum non est apud Romanos: ubi enim Domini crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, neminem judicavit: et malos passus est. Pertulit injustum judicium, ut ageret justum. Sed in eo quod pertulit injustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 10Luc. XXIII, 34 . Sive ergo propter hoc, quia non venerat judicare mundum, sed salvare mundum, dixit, Ego non judico quemquam: sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat, Vos secundum carnem judicatis, addidit, Ego non judico quemquam, ut intelligamus Christum non secundum carnem judicare, sicut ab hominibus judicatus est.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 5. Rom. X, 10
- 6. Joan. XII, 47
- 7. Psal. C, 1
- 8. Philipp. II, 8
- 9. Galat. VI, 14
- 10. Luc. XXIII, 34