TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deinde redit ad illam resurrectionem animarum: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, sed secundum spiritum. Vivificat Pater, vivificat Filius; quos vult Pater, quos vult Filius: sed ipsos Pater quos Filius; quia omnia per ipsum facta sunt. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. De resurrectione animarum dictum est hoc: quid de resurrectione corporum? Redit, et dicit, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Resurrectio animarum fit per substantiam Patris et Filii aeternam et incommutabilem: resurrectio vero corporum fit per dispensationem humanitatis Filii temporalem, non Patri coaeternam. Ideo cum commemoraret judicium, ubi fieret resurrectio corporum, Non enim Pater, inquit, judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: de resurrectione autem animarum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Illud ergo simul Pater et Filius: hoc autem de resurrectione corporum, Non judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Hoc redditum est resurrectioni animarum. Ut omnes honorificent Filium. Quomodo? Sicut honorificant Patrem. Animarum enim resurrectionem sic operatur Filius, quomodo Pater: sic vivificat Filius, quomodo Pater. Ergo in animarum resurrectione omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid de honorificatione propter resurrectionem corporis? Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non dixit, sicut; sed, honorificat, et honorificat. Honoratur enim homo Christus, sed non sicut Pater Deus. Quare? Quia secundum hoc dixit, Pater major me est 21Joan. XIV, 28 . Quando autem honorificatur Filius, sicut honorificatur Pater? Cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt 22Id. I, 1, 3 . Et ideo in hac honorificatione secunda quid ait? Qui non honorificat Filium, nec honorificat Patrem qui misit illum. Non est missus Filius, nisi quia factus est homo.

Notes

  1. 21. Joan. XIV, 28
  2. 22. Id. I, 1, 3