Et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt in Jesum, et qui conantur perseverare usque in finem, expavescant ne deficiant: Christo fluctus calcante, saeculi ambitiones et altitudines deprimente, expavescit christianus. Nonne haec illi praedicta sunt? Merito et Jesu in fluctibus ambulante, timuerunt: quomodo Christiani quamvis habentes spem in futuro saeculo, quando viderint deprimi altitudinem saeculi hujus, plerumque conturbantur de contritione rerum humanarum. Aperiunt Evangelium, aperiunt Scripturas; et inveniunt ibi ista omnia praedicta; quia hoc Dominus facit. Deprimit celsitudines saeculi, ut ab humilibus glorificetur. De quorum altitudine praedictum est, Civitates firmissimas destrues; et, Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti 14Psal. IX, 7 . Quid ergo timetis, Christiani? Christus loquitur: Ego sum, nolite timere. Quid haec expavescitis? Quid timetis? Ego ista praedixi, ego facio, necesse est ut fiant. Ego sum, nolite timere. Voluerunt ergo eum accipere in navim, agnoscentes ac gaudentes, securi facti. Et statim fuit navis ad terram in quam ibant. Factus est finis ad terram: de humido ad solidum, de turbato ad firmum, de itinere ad finem.