Ubi autem est ipsa lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem venientem, et ipsum Joannem. Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat. Intelligat Charitas vestra: veniebat enim ad mentes infirmas, ad corda saucia, ad aciem animae lippientis. Ad hoc venerat. Et unde posset anima videre quod perfecte est? Quomodo plerumque fit ut in aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol, quem oculis videre non possumus. Quia et qui saucios habent oculos, idonei sunt videre parietem illuminatum et illustratum a sole, vel montem vel arborem, aut aliquid hujusmodi idonei sunt videre; et in alio illustrato demonstratur illis ortus ille, cui videndo adhuc minus idoneam aciem gerunt. Sic ergo illi omnes ad quos Christus venerat, minus idonei erant eum videre: radiavit Joannem; et per illum confitentem se radiatum ac se illuminatum esse, non qui radiaret et illuminaret, cognitus est ille qui illuminat, cognitus est ille qui illustrat, cognitus est qui implet. Et quis est? Qui illuminat, inquit, omnem hominem venientem in mundum. Nam si illinc non recederet, non esset illuminandus: sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit, ubi homo semper poterat esse illuminatus.