TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Redeamus, videamus quid dicit iste: Qui habet sponsam, sponsus est; non est mea sponsa. Et non gaudes in nuptiis? Imo gaudeo, ait: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed propter vocem sponsi gaudeo. Ego sum in audiendo, ille in dicendo: ego sum enim illuminandus, ille lumen; ego sum in aure, ille Verbum. Ergo amicus sponsi stat et audit eum. Quare stat? Quia non cadit. Quare non cadit? Quia humilis est. Vide stantem in solido: Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere 24Joan. I, 27 . Bene te humilias, merito non cadis, merito stas, merito audis eum, et gaudio gaudes propter vocem sponsi. Sic et Apostolus amicus sponsi, zelat et ipse, non sibi, sed sponso. Audi vocem zelantis: Zelo Dei vos zelo, dixit; non meo, non mihi, sed zelo Dei. Unde? quomodo? quam zelas, vel cui zelas? Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Quid ergo times? quare zelas? Timeo, inquit, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo 25II Cor. XI, 2, 3 . Omnis Ecclesia virgo appellata est. Diversa esse membra Ecclesiae, diversis donis pollere videtis atque gaudere: alii conjugati, aliae conjugatae, alii viduati uxores ultra non quaerunt, aliae viduatae maritos ultra non quaerunt, alii integritatem ab ineunte aetate conservant, aliae virginitatem suam Deo voverunt; diversa sunt munera, sed omnes isti una virgo est. Ubi est ista virginitas? non enim in corpore. Paucarum feminarum est, et si dici virginitas in viris potest, paucorum virorum sancta integritas etiam corporis est in Ecclesia, et honorabilius membrum est: alia autem membra non in corpore, sed omnia in mente servant virginitatem. Quae est virginitas mentis? Integra fides, solida spes, sincera charitas. Hanc virginitatem timebat ille, qui zelabat sponso, a serpente corrumpi. Sicut enim membrum corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. In mente non corrumpatur, quae non vult sine causa tenere corporis virginitatem.

Notes

  1. 24. Joan. I, 27
  2. 25. II Cor. XI, 2, 3