TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus etiam figuratus est in Noe, et in illa arca orbis terrarum. Quare enim in arca inclusa sunt omnia animalia 26Gen. VII, 7-9, nisi ut significarentur omnes gentes? Non enim deerat Deo rursus creare omne genus animalium. Quando enim omnia non erant, nonne dixit, Producat terra, et produxit terra 27Id. I, 24? Unde ergo tunc fecit, inde reficeret; verbo fecit, verbo reficeret: nisi quia mysterium commendabat, et secundam hydriam propheticae dispensationis implebat, ut per lignum liberaretur figura orbis terrarum; quia in ligno figenda erat vita orbis terrarum?

Notes

  1. 26. Gen. VII, 7-9
  2. 27. Id. I, 24