TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui me odit, inquit, et Patrem meum edit. Hic nobis fortasse dicatur: Quis potest odisse quem nescit? Et utique antequam diceret, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, dixerat discipulis suis, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Quomodo ergo nesciunt et oderunt? Si enim non quod est ipse, sed nescio quid aliud de illo opinantur; non utique ipsum, sed illud inveniuntur odisse quod fingunt, aut errando potius suspicantur. Et tamen nisi possent homines odisse quod nesciunt, non veritas utrumque dixisset, quia ejus Patrem et nesciunt et oderunt. Sed quomodo id fieri possit, si adjuvante Domino per nos demonstrari potest; quia haec disputatio est jam claudenda, nunc non potest.