TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ideo hoc sequitur: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Quid accepistis? Et gratiam pro gratia. Sic enim habent verba evangelica, collata cum exemplaribus graecis. Non ait, Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; sed sic ait, Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, id est, accepimus: ut nescio quid nos voluerit intelligere de plenitudine ejus accepisse; et insuper gratiam pro gratia. Accepimus enim de plenitudine ejus, primo gratiam; et rursum accepimus gratiam, gratiam pro gratia. Quam gratiam primo accepimus? Fidem. In fide ambulantes, in gratia ambulamus. Unde enim hoc meruimus? quibus nostris praecedentibus meritis? Non se quisque compalpet, redeat in conscientiam suam, quaerat latebras cogitationum suarum, redeat ad seriem factorum suorum: non attendat quid sit, si jam aliquid est; sed quid fuerit, ut esset aliquid; inveniet non se dignum fuisse nisi supplicio. Si ergo supplicio dignus fuisti, et venit ille qui non peccata puniret, sed peccata donaret; gratia tibi data est, non merces reddita. Unde vocatur gratia? Quia gratis datur. Non enim praecedentibus meritis emisti quod accepisti. Hanc ergo accepit gratiam primam peccator, ut ejus peccata dimitterentur. Quid meruit? Interroget justitiam; invenit poenam: interroget misericordiam; invenit gratiam. Sed hoc et promiserat Deus per Prophetas: itaque cum venit dare quod promiserat; non solum gratiam dedit, sed et veritatem. Quomodo exhibita est veritas? Quia factum est quod promissum est.