TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hi ergo non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ut autem homines nascerentur ex Deo, primo ex ipsis natus est Deus. Christus enim Deus, et Christus natus ex hominibus. Non quaesivit quidem nisi matrem in terra, quia jam patrem habebat in coelo: natus ex Deo, per quem efficeremur; et natus ex femina, per quem reficeremur. Noli ergo mirari, o homo, quia efficeris filius per gratiam, quia nasceris ex Deo secundum Verbum ejus. Prius ipsum Verbum voluit nasci ex homine, ut tu securus nascereris ex Deo, et diceres tibi: Non sine causa Deus nasci ex homine voluit, nisi quia alicujus momenti me existimavit, ut immortalem me faceret, et pro me mortaliter nasceretur. Ideo cum dixisset, ex Deo nati sunt; quasi ne miraremur, et exhorreremus tantam gratiam, ut nobis incredibile videretur quia homines ex Deo nati sunt, quasi securum te faciens, ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid ergo miraris quia homines ex Deo nascuntur? Attende ipsum Deum natum ex hominibus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.