TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur: Ego et Pater unum sumus. Huc usque Judaei tolerare potuerunt: audierunt, Ego et Pater unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides cucurrerunt. Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus quia non patiebatur quod nolebat pati, et non est passus nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. « Sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent illum. Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? Et illi responderunt: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. » Ad illud hoc responderunt quod dixerat, Ego et Pater unum sumus. Ecce Judaei intellexerunt quod non intelligunt Ariani. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici, Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii.