TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est. Quia dicturi illi eramus, Tu judicabis, et Pater non judicabit, quia omne judicium dedit Filio; non ergo secundum Patrem judicabis: adjecit, Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio judico, et judicium meum justum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Certe Filius quos vult vivificat. Non quaerit voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Non meam, non propriam; non meam, non filii hominis; non meam, quae resistat Deo. Faciunt enim homines voluntatem suam, non Dei, quando faciunt quod volunt, non quod jubet Deus: quando autem ita faciunt quod volunt, ut tamen sequantur voluntatem Dei, non faciunt voluntatem suam, quamvis quod volunt faciant. Volens fac quod juberis; atque ita et hoc facies quod vis, et non voluntatem tuam facies, sed jubentis.