TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui ergo boves vendunt? Boves intelliguntur qui nobis Scripturas sanctas dispensaverunt. Boves erant Apostoli, boves erant Prophetae. Unde dicit Apostolus: « Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos dicit? Propter nos enim dicit; quia debet in spe qui arat arare, et triturans in spe participandi » 22I Cor. IX, 9, 10. Ergo illi boves reliquerunt nobis memoriam Scripturarum. Non enim de suo dispensaverunt, quia gloriam Domini quaesierunt. Quid enim audistis in ipso Psalmo? Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus 23Psal. XXXIV, 16, 27 . Servus Dei, populus Dei, Ecclesia Dei. Qui volunt pacem Ecclesiae ipsius, magnificent Dominum, non servum; et dicant semper, Magnificetur Dominus. Qui dicant? Qui volunt pacem servi ejus. Ipsius populi, ipsius servi vox est illa evidens, quam in lamentationibus audistis in Psalmo, et movebamini cum audiretis, quia inde estis. Quod cantabatur ab uno, de omnibus cordibus resonabat. Felices qui se in illis vocibus tanquam in speculo cognoscebant. Qui ergo volunt pacem servi ejus, pacem populi ejus, pacem unius quam dicit unicam, et quam vult erui a leone, Erue de manu canis unicam meam 24Psal. XXI, 21 et 22 ? Qui dicunt semper, Magnificetur Dominus. Ergo boves illi Dominum magnificaverunt, non se. Videte bovem magnificantem Dominum suum, quia agnovit bos possessorem suum 25Isai. I, 3: attendite bovem timentem ne deseratur possessor bovis, et in bove praesumatur; quomodo expavescit eos qui volunt in illo ponere spem: « Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis » 26I Cor. I, 13? Quod dedi, non ego dedi: gratis accepistis, columba de coelo descendit. « Ego, » inquit, « plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 27Id. III, 6, 7. Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. »

Notes

  1. 22. I Cor. IX, 9, 10
  2. 23. Psal. XXXIV, 16, 27
  3. 24. Psal. XXI, 21 et 22
  4. 25. Isai. I, 3
  5. 26. I Cor. I, 13
  6. 27. Id. III, 6, 7