Intravit ergo post hunc panem satanas in Domini traditorem, ut sibi jam traditum plenius possideret, in quem prius intraverat ut deciperet. Neque enim non in illo erat quando perrexit ad Judaeos, et de pretio tradendi Domini pactus est, cum haec apertissime Lucas evangelista testetur et dicat: Intravit autem satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim; et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum 4Luc. XXII, 3 et 4 . Ecce ubi ostenditur quod jam intraverat satanas in Judam. Prius ergo intraverat, immittendo in cor ejus cogitationem qua traderet Christum: talis enim jam venerat ad coenandum. Nunc autem post panem intravit in eum, non ut adhuc alienum tentaret, sed ut proprium possideret.