Cum lavaret pedes discipulorum Dominus, Venit ad Simonem Petrum; et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Quis enim non expavesceret lavari sibi pedes a Dei Filio? Quamvis itaque magnae fuisset audaciae contradicere servum Domino, hominem Deo: tamen hoc Petrus facere maluit, quam perpeti ut sibi pedes lavarentur a Domino et Deo. Nec putare debemus hoc Petrum inter caeteros formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter vel aequanimiter sibi fieri permisissent. Facilius quippe sic accipiuntur ista verba Evangelii, quia cum dictum esset, Coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus; deinde subjunctum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, quasi aliquibus jam lavisset, post eos venisset ad primum. Quis enim nesciat primum Apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed non ita intelligendum est quod post aliquos ad illum venerit; sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id est, ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit, atque ait, Domine, tu mihi lavas pedes? Quid est, tu? quid est, mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concipit anima, non explicet lingua.