TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non immemor mei debiti, jam reddendi tempus agnosco. Donet unde reddam, qui donavit ut debeam. Donavit enim dilectionem, de qua dictum est, Nemini quidquam debentis, nisi ut invicem diligatis 1Rom. XIII, 8 ; donet etiam sermonem, quem video me debere dilectis. Exspectationem vestram ad hoc nempe distuleram, ut explicarem sicut possem, quemadmodum etiam per terram veniatur ad Christum; cum potius jubeamur quae sursum sunt quaerere, non quae super terram 2Coloss. III, 1, 2. Sursum enim Christus est sedens ad dexteram Patris: sed profecto et hic est; propter quod et Saulo in terra saevienti dicit, Quid me persequeris 3Act. IX, 4 ? Ut autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabatur quod pedes Dominus discipulis lavit, cum jam ipsi discipuli loti essent, nec opus haberent, nisi pedes lavare. Ubi visum est intelligendum quod Baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto postea vivit in saeculo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans, ipsa scilicet conversatione vitae hujus, contrahit unde dicat, Dimitte nobis debita nostra 4Matth. VI, 12 . Ac sic etiam inde mundatur ab eo qui pedes lavit discipulis suis 5Joan. XIII, 5, nec desinit interpellare pro nobis 6Rom. VIII, 34. Hinc occurrerunt ex Cantico canticorum Ecclesiae verba dicentis, Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? cum vellet ire, et aperire ei qui venerat ad eam, et pulsaverat, sibique aperiri poposcerat, ille speciosus forma prae filiis hominum 7Psal. XLIV, 3. Hinc quaestio nata est quam coarctare noluimus angustiis temporis, ideoque distulimus, quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum, quos baptismate laverat Christi.

Notes

  1. 1. Rom. XIII, 8
  2. 2. Coloss. III, 1, 2
  3. 3. Act. IX, 4
  4. 4. Matth. VI, 12
  5. 5. Joan. XIII, 5
  6. 6. Rom. VIII, 34
  7. 7. Psal. XLIV, 3