Quid ergo eis dicit? Respondit itaque Jesus, et dixit eis, commotis quod aequalem se faceret Deo, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ad haec quid responderint Judaei, scriptum non est: et fortasse tacuerunt. Quidam tamen, qui christianos se haberi volunt, non tacent, et quodammodo ex his verbis concipiunt quaedam dicenda contra nos: quae contemnenda non sunt, et propter ipsos et propter nos. Ariani quippe haeretici dicentes, non per carnem, sed ante carnem, Filium ipsum qui suscepit carnem, minorem esse quam Pater est, et non esse ejusdem substantiae cujus Pater est, capiunt ex his verbis ansam calumniae, et respondent nobis: Videtis quia Dominus Jesus, cum animadverteret Judaeos ex hoc moveri, quod Patri Deo aequalem se faceret, talia verba subjunxit, ut se aequalem non esse monstraret. Movebat enim Judaeos, aiunt, adversus Christum, quia aequalem se faciebat Deo; et volens eos corrigere ab hoc motu Christus, et eis demonstrare Filium non esse aequalem Patri, id est, aequalem Deo, ait, quasi dicens, Quid irascimini? quid indignamini? Non sum aequalis, quia non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Qui enim non potest, inquiunt, facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, utique minor est, non aequalis.