Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Ipse se interimit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator ad mundum: quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab ipso; ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit: quid dicturum speras nisi, judicatur? jam, inquit, judicatus est. Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim Dominus qui sunt ejus: novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam; novit segetem, novit zizania. Jam judicatus est qui non credit. Quare judicatus? Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.