TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicit ergo Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei qui cum illo erant: Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navem: et illa nocte nihil apprehenderunt. Mane autem jam facto stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.