TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui ergo me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit: non enim ait, habet; sed, habebit, inquit, lumen vitae. Nec ait tamen, qui sequetur me; sed, qui sequitur me. In eo quod facere debemus, praesens tempus posuit: quod autem promisit facientibus, futuri temporis verbo significavit. Qui sequitur habebit. Modo sequitur, post habebit: modo sequitur per fidem, post habebit per speciem. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem 5II Cor. V, 6, 7 . Quando per speciem? Cum habuerimus lumen vitae, cum ad illam visionem venerimus, quando nox ista transierit. De illo quippe die qui exorturus est, dictum est, Mane astabo tibi, et contemplabor 6Psal. V, 5 . Quid est, mane? Transacta nocte saeculi hujus, transactis tertoribus tentationum, superato illo leone qui nocte rugiens circuit, quem devoret quaerens 7I Petr. V, 8. Mane astabo tibi, et contemplabor. Nunc vero quid putamus, fratres huic tempori congruere, nisi quod rursus in Psalmo dicitur, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo 8Psal. VI, 7 ? Per singulas noctes, inquit, flebo: desiderio lucis ardebo. Videt Dominus desiderium meum; quoniam dicit illi alter psalmus, Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus 9Psal. XXXVII, 10 . Desideras aurum? videri potes; quaerens enim aurum manifestus eris hominibus. Desideras frumentum? interrogas qui habeat; cui et cupiens pervenire ad id quod desideras, indicas. Desideras Deum? quis videt, nisi Deus? A quo enim petis Deum, sicut panem, sicut aquam, sicut aurum, sicut argentum, sicut frumentum? A quo petis Deum, nisi a Deo? Ipse petitur a seipso, qui promittit seipsum. Extendat anima cupiditatem suam; et sinu capaciore quaerat comprehendere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 10I Cor. II, 9. Desiderari potest, concupisci potest, suspirari in illud potest: digne cogitari, et verbis explicari non potest.

Notes

  1. 5. II Cor. V, 6, 7
  2. 6. Psal. V, 5
  3. 7. I Petr. V, 8
  4. 8. Psal. VI, 7
  5. 9. Psal. XXXVII, 10
  6. 10. I Cor. II, 9