Et forte dicent: Quia ergo columba, et una columba, praeter unam columbam Baptismus esse non potest: ergo si apud te est columba, vel tu es columba, quando ad te venio, tu da mihi quod non habeo. Scitis hoc ipsorum esse: modo vobis apparebit non esse de voce columbae, sed de clamore corvi. Nam paululum attendat Charitas vestra, et timete insidias: imo cavete, et excipite verba contradicentium respuenda, non transglutienda et visceribus danda. Facite inde quod fecit Dominus, quando illi obtulerunt amarum potum; gustavit, et respuit 17Matth. XXVII, 34: sic et vos, audite, et abjicite. Quid enim dicunt? videamus. Ecce, inquit, tu es columba, o Catholica, tibi dictum est, Una est columba mea, una est matri suae: tibi certe dictum est. Exspecta, noli me interrogare: si mihi dictum est, proba primum; si mihi dictum est, cito volo audire. Inquit, Tibi dictum est. Respondeo voce Catholicae, Mihi. Hoc autem, fratres, quod ore meo solius sonuit, sonuit, ut arbitror, et de cordibus vestris, et omnes pariter diximus, Ecclesiae catholicae dictum est, Una est columba mea, una est matri suae. Praeter ipsam columbam, inquit, Baptismus non est; ego praeter ipsam columbam sum baptizatus; ergo non habeo Baptismum: si Baptismum non habeo, quare mihi non das quando ad te venio?