Et in crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Dicit ei: Sequere me. Erat autem de civitate Andreae et Petri. Et invenit Philippus Nathanaetem: jam vocatus a Domino Philippus. Et dixit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph. Ejus filius dicebatur, cui desponsata erat mater ejus. Nam quod ea intacta conceptus et natus sit, bene noverunt omnes Christiani ex Evangelio. Hoc Philippus dixit Nathanaeli; addidit et locum, a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Quid intelligitur, Fratres? Non quomodo aliqui pronuntiant: nam et sic solet pronuntiari, A Nazareth potest aliquid boni esse? Sequitur enim vox Philippi, et dicit, Veni, et vide. Ambas autem pronuntiationes potest ista vox sequi, sive sic pronunties tanquam confirmans, A Nazareth potest aliquid boni esse; et ille, Veni, et vide: sive sic dubitans, et totum interrogans, A Nazareth potest aliquid boni esse? Veni, et vide. Cum ergo sive illo modo, sive isto pronuntietur, non repugnent verba sequentia; nostrum est quaerere quid potius intelligamus in his verbis.