Est et alia hujus solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia nec Joannes ait, Erat autem hora diei quasi sexta, aut hora quasi sexta; sed ait, Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta 4Ibid. 14 . Parasceve autem latine Praeparatio est: sed isto verbo graeco libentius utuntur Judaei in hujusmodi observationibus, etiam qui magis latine quam graece loquuntur. Erat ergo praeparatio Paschae. Pascha vero nostrum, sicut dicit Apostolus, immolatus est Christus 5I Cor. V, 7 : cujus Paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus 6tunc enim videntur principes sacerdotum pronuntiasse immolationem Domini, dicentes, Reus est mortis [Matth. XXVI, 66] ; cum adhuc in domo pontificis audiretur: unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem veri Paschae, cujus umbra erat Pascha Judaeorum, id est, immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est immolandus, profecto ab ea noctis hora, quae tunc nona fuisse conjicitur, usque ad horam diei tertiam qua crucifixum esse Christum Marcus evangelista testatur, sex horae sunt, tres nocturnae et tres diurnae. Unde in hac parasceve Paschae, id est praeparatione immolationis Christi, quae ab hora noctis nona coeperat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta jam sexta currere coeperat, quando Pilatus tribunal ascendit: adhuc enim erat ipsa praeparatio, quae ab hora noctis nona coeperat, donec fieret quae praeparabatur Christi immolatio: quae facta est hora tertia secundum Marcum, non praeparationis, sed diei; eademque sexta non diei, sed praeparationis, sex utique horis a noctis nona usque ad diei tertiam computatis. Harum duarum solutionum istius difficilis quaestionis, eligat quisque quam volet Melius autem quid eligat judicabit, qui de Consensu Evangelistarum quae operosissime disputata sunt, legerit 7Lib. 3 de Consensu Evangelist., cap. 13, n. 40-50. Quod si et aliae solutiones ejus potuerint inveniri, cumulatius evangelicae veritatis constantia defendetur adversus calumnias infidelis atque impiae vanitatis. Nunc ad narrationem Joannis evangelistae post ista breviter tractata redeamus.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 4. Ibid. 14
- 5. I Cor. V, 7
- 6. tunc enim videntur principes sacerdotum pronuntiasse immolationem Domini, dicentes, Reus est mortis [Matth. XXVI, 66] ; cum adhuc in domo pontificis audiretur: unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem veri Paschae, cujus umbra erat Pascha Judaeorum, id est, immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est immolandus
- 7. Lib. 3 de Consensu Evangelist., cap. 13, n. 40-50