Quae igitur libertas plena atque perfecta in illo Domino Jesu qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullae inimicitiae, quando « novissima inimica destruetur mors. Oportet enim corruptible hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua » 31I Cor. XV, 26, 53, 54, 55? Quid est, Ubi est, mors, contentio tua? Caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, sed quando peccati caro vigebat. Ubi est, mors, contentio tua? Jam vivemus, jam non moriemur, in illo qui pro nobis mortuus est et resurrexit: ut qui vivunt, inquit, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 32II Cor. V, 15 . Precemur medicum saucii, portemur in stabulum curandi. Ille est enim qui promittit sanitatem, qui miseratus est in via semivivum a latronibus derelictum: infudit oleum et vinum, curavit vulnera, levavit in jumentum, perduxit in stabulum, stabulario commendavit. Cui stabulario? Forte illi qui dixit, Pro Christo legatione fungimur 33Ibid. 20 . Dedit etiam duos nummos, qui impenderentur saucio curando 34Luc. X, 30-35: forte ipsa sunt duo praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae 35Matth. XXII, 37-40. Ergo, fratres, et Ecclesia hoc tempore, in qua saucius sanatur, stabulum est viatoris: sed ipsi Ecclesiae sursum est haereditas possessoris.