TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Intelligamus, fratres, intelligamus, et hoc in nobis Dominus faciat ut intelligamus, faciat etiam ut intellecta faciamus. Hoc autem si scimus, profecto scimus quod facit Dominus, quia nos ipsos tales non facit nisi Dominus, et per hoc ad ejus amicitiam pertinemus. Sicut enim duo sunt timores, qui faciunt duo genera timentium; sic duae sunt servitutes, quae faciunt duo genera servorum. Est timor quem perfecta charitas foras mittit 3I Joan. IV, 18, et est alius timor castus permanens in saeculum saeculi 4Psal. XVIII, 10. Illum timorem qui non est in charitate, attendebat Apostolus, cum dicebat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore 5Rom. VIII, 15 . Illum autem timorem castum attendebat, cum dicebat: Noli altum sapere, sed time 6Id. XI, 20 . In illo timore quem foras charitas mittit, est etiam servitus simul foras cum ipso timore mittenda: utrumque enim junxit Apostolus, hoc est servitutem et timorem, dicendo, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Ad hanc servitutem servum pertinentem intuebatur et Dominus dicens, Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Non utique ille servus pertinens ad timorem castum, cui dicitur, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui: sed ille servus pertinens ad timorem foras a charitate mittendum, de quo alibi dicit, Servus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum 7Joan. VIII, 35 . Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri 8Id. I, 12, non servi, sed filii simus: ut miro quodam et ineffabili, sed tamen vero modo, servi non servi esse possimus; servi scilicet timore casto, ad quem pertinet servus intrans in gaudium domini sui; non servi autem timore foras mittendo, ad quem pertinet servus non manens in domo in aeternum. Ut autem tales servi non servi simus, Dominum facere sciamus. Hoc autem servus ille nescit, qui nescit quid faciat Dominus ejus; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non Dominus ejus; et in se, non in Domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic gloriatur, quasi non acceperit 9I Cor. IV, 7. Nos autem, charissimi, ut amici Domini esse possimus, quid noster Dominus faciat sciamus. Non solum enim homines, verum etiam justos ipse facit nos, et non ipsi nos. Et ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit? Non enim spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 10I Cor. II, 12 . Ab ipso quidquid boni est, donatur. Ergo quia et hoc bonum est, ab ipso utique donatur ut sciatur a quo bonum omne donetur; ut omnino de omnibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur (Id I, 31) . Quod vero sequitur, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis, ita est profundum, ut nullo modo sit isto sermone coarctandum, sed in alium differendum.

Notes

  1. 3. I Joan. IV, 18
  2. 4. Psal. XVIII, 10
  3. 5. Rom. VIII, 15
  4. 6. Id. XI, 20
  5. 7. Joan. VIII, 35
  6. 8. Id. I, 12
  7. 9. I Cor. IV, 7
  8. 10. I Cor. II, 12