Unde autem natus sit sermo iste, commemorandi estis propter superiora lectionis, ubi curaverat Dominus quemdam inter illos qui in quinque porticibus piscinae illius Salomonis jacebant, cui dixerat, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Hoc autem fecerat sabbatis: unde perturbati Judaei calumniabantur, quasi eversorem et praevaricatorem Legis. Tunc eis dixerat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor 2Id. V, 8, 17 . Illi enim carnaliter accipientes sabbati observationem, putabant Deum post laborem fabricati mundi usque ad hunc diem quasi dormire; et propterea sanctificasse illum diem, ex quo coepit velut a laboribus requiescere. Est autem sacramentum sabbati antiquis patribus nostris praeceptum 3Exod. XX, 8-11, quod nos Christiani spiritualiter observamus, ut ab omni servili opere, id est ab omni peccato (quia Dominus dicit, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 4Joan. VIII, 34 , abstineamus nos, et habeamus quietem in corde nostro, id est tranquillitatem spiritualem. Et quamvis in hoc saeculo id conemur, ad eam tamen requiem perfectam non perveniemus, nisi cum de hac vita exierimus. Sed ideo dictum est Deum requievisse, quia jam creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. Quietem vero propterea appellavit Scriptura, ut nos admoneret post bona opera requieturos. Sic enim scriptum habemus in Genesi, Et fecit Deus omnia bona valde, et requievit Deus die septimo 5Gen. I, 31, et II, 2 : ut tu homo cum attendis ipsum Deum post bona opera requievisse, non tibi speres requiem, nisi cum bona fueris operatus: et quemadmodum Deus posteaquam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam sexto die, et in illo perfecit omnia opera sua bona valde, requievit septimo die; sic et tibi requiem non speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccando perdidisti. Non enim Deus laborasse dicendus est, qui dixit et facta sunt. Quis est qui post tantam operis facilitatem quasi post laborem velit requiescere? Si jussit et aliquis ei restitit, si jussit et non est factum, et ut fieret laboravit; merito dicatur post laborem requievisse: cum vero et in ipso libro Geneseos legamus, Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: dixit Deus, Fiat firmamentum; et factum est firmamentum 6Gen. I, 3, 6, 7 ; et caetera in verbo ejus continuo facta: cui attestatur et Psalmus dicens, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 7Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 5 : quomodo post mundum factum requiem quasi ut cessaret requirebat, qui in jubendo nunquam laboraverat? Ergo illa mystica sunt, et propterea ita posita, ut nobis requiem speremus post hanc vitam, sed si bona opera fecerimus. Ideo Dominus retundens impudentiam et errorem Judaeorum, et ostendens eos non recte sapere de Deo, ait illis scandalizatis quod sabbato operabatur hominum sanitatem, Pater meus usque modo operatur, et ego operor: nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requievit Pater meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse nunc operatur, operor et ego. Sed sicut Pater sine labore, sic et Filius sine labore. Dixit Deus, et facta sunt: dixit Christus languenti, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, et factum est.