TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecce, inquit aliquis, missus est Filius; et major est Pater, quia misit. Recede a carne. Vetus homo suggerit vetustatem, tu in novo agnosce novitatem. Novus tibi a saeculo antiquus, perpetuus, aeternus, revocet ad hoc intellectum. Minor est Filius, quia missus dictus est Filius? Missionem audio, non separationem. Sed hoc, inquit, videmus in rebus humanis, quia major est qui mittit, quam ille qui mittitur. Sed res humanae fallunt hominem, res divinae purgant. Noli attendere ad res humanas, ubi major videtur qui mittit, et minor qui mittitur: quanquam et ipsae res humanae dicunt contra te testimonium. Velut, verbi gratia, si quis uxorem velit petere, et per se non possit, amicum majorem mittit qui ei petat. Et sunt multa in quibus ipse major eligitur, qui mittatur a minore. Quid ergo jam calumniam vis facere, quia ille misit, ille missus est? Sol radium mittit, et non separat; luna splendorem mittit, et non separat; lucerna lumen fundit, et non separat: video ibi missionem, et nullam video separationem. Nam si de rebus humanis quaeris exempla, o haeretica vanitas, quanquam, sicut paulo ante dixi, et ipsae res humanae in quibusdam exemplis coarguunt et convincunt te; tamen attende quam sit aliud in rebus humanis, unde vis ducere exempla ad res divinas. Homo qui mittit, manet ipse, et pergit ille qui mittitur: numquid pergit homo cum eo quem mittit? Pater autem qui misit Filium, non recessit a Filio. Ipsum Dominum audi dicentem, Ecce veniet hora, ut unusquisque discedat ad sua, et me solum relinquatis: sed non solus sum, quia Pater mecum est 27Joan. XVI, 32 . Quomodo eum misit cum quo venit? quomodo eum misit a quo non recessit? Alio loco dixit, Pater autem in me manens facit opera sua. 28Id. XIV, 10 . Ecce in illo est, ecce operatur. Non recessit a misso mittens, quia missus et mittens unum sunt.

Notes

  1. 27. Joan. XVI, 32
  2. 28. Id. XIV, 10