Ea quae gesta sunt juxta crucem Domini, cum jam crucifixus esset, isto, quantum adjuvat, sermone tractemus. « Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes; unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum: dixerunt ergo ad invicem, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur dicens, Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. » Factum est quod voluerunt Judaei: non ipsi, sed milites qui parebant Pilato, judicante ipso, crucifixerunt Jesum; et tamen si voluntates, si insidias, si operam, si traditionem, postremo si extorquentes clamores eorum cogitemus, magis utique Judaei crucifixerunt Jesum.