Nos autem, charissimi, numquid de genere venimus Abrahae, aut ullo modo Abraham pater noster fuit secundum carnem? Originem de carne ejus caro Judaeorum ducit, non caro Christianorum: nos de aliis gentibus venimus; et tamen imitando, Abrahae filii facti sumus. Audi Apostolum: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes 4Galat. III, 16, 29 . Nos ergo facti sumus semen Abrahae gratia Dei. Non de carne Abrahae fecit illi cohaeredes Deus. Illos exhaeredavit, istos adoptavit: et de arbore illa olivae, cujus radix est in Patriarchis, ramos naturales superbos amputavit, humilem oleastrum inseruit 5Rom. XI, 17. Ideo cum venirent ad Joannem baptizandi Judaei, erupit in illos, et ait illis, Generatio viperarum. Maxime quippe de altitudine originis gloriabantur: ille autem generationem eos dixit viperarum; non saltem hominum, sed viperarum. Hominum formam videbat, sed venenum agnoscebat. Venerant tamen mutandi, quia utique baptizandi: et ait illis, Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et nolite dicere intra vos ipsos, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 6Matth. III, 7-9 . Si fructus dignos poenitentiae non feceritis, nolite vobis de illa stirpe blandiri: potens est Deus et vos damnare, et Abraham filiis non fraudare. Habet enim unde excitet filios Abrahae; fient filii qui fidem fuerint imitati: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Nos sumus: in parentibus nostris lapides eramus, quando pro Deo lapides colebamus; de talibus lapidibus familiam Deus fecit Abrahae.