TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus, dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes. Sed quid est, quodcumque petieritis, cum videamus plerumque fideles ejus petere, et non accipere? An forte propterea quia male petunt? Nam hoc exprobravit apostolus Jacobus dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis 1Jacobi IV, 3 . Male ergo usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur unde homo laedatur exauditus, magis metuendum est ne quod posset non dare propitius, det iratus. An non videmus Israelitas malo suo impetrasse quod culpabili concupiscentia petierunt? Concupierant enim carnibus vesci 2Num. XI, 32, quibus pluebatur manna de coelo. Fastidiebant quippe quod habebant; et quod non habebant, impudenter petebant: quasi non melius peterent, non ut cibus qui deerat indecenti desiderio praestaretur, sed ut ille qui aderat sanato fastidio sumeretur. Quando enim nos delectant mala, et non delectant bona, rogare debemus potius Deum ut delectent bona, quam ut concedantur mala. Non quia malum est carne vesci, cum de hac re loquens Apostolus dicat, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione accipitur 3I Tim. IV, 4 : sed quia sicut item ipse ait, Malum est homini qui per offensionem manducat 4Rom. XIV, 20 ; et si hominis offensionem, quanto magis Dei? Cujus in Israelitis non parva erat offensio, repudiare quod dabat sapientia, et petere id quod inhiabat concupiscentia: quamvis illi nec peterent, sed quia deerat murmurarent. Sed ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, sed inobedientiam contumacem et inordinatam cupiditatem; non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo invenit 5Gen. III, 6, et Esau primatus suos non propter gallinam, sed propter lenticulam perdidit 6Id. XXV, 34.

Notes

  1. 1. Jacobi IV, 3
  2. 2. Num. XI, 32
  3. 3. I Tim. IV, 4
  4. 4. Rom. XIV, 20
  5. 5. Gen. III, 6
  6. 6. Id. XXV, 34