Crucifixo Domino, posteaquam divisio vestimentorum ejus etiam sorte missa completa est, quae deinde narret Joannes evangelista videamus. « Et milites quidem, » inquit, « haec fecerunt. Stabant autem juxta crucem Jesu, mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae, Mulier, ecce filius tuus: deinde dicit discipulo, Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. » Haec nimirum est illa hora de qua Jesus aquam conversurus in vinum, dixerat matri, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea 1Joan. II, 4 . Hanc itaque horam praedixerat quae tunc nondum venerat, in qua deberet agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem velut incognitam repellebat: nunc autem humana jam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat, innotescebat virtute: nunc vero quod Maria pepererat, pendebat in cruce.