TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Secundum hoc etiam quod sequitur dicit: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Nam supra dixerat, Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: in quo verborum ordine ostenderat prius a Patre clarificandum Filium, ut Patrem clarificaret Filius. Modo autem dixit, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me; tanquam prior ipse Patrem clarificaverit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. Ergo intelligendum est utroque verbo superius usum secundum id quod futurum erat, eoque ordine quo futurum erat, Clarifica Filium, ut te clarificet Filius: modo vero usum fuisse verbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait, Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Deinde dicendo, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, quasi posterius esset clarificandus a Patre, quem prius ipse clarificaverat; quid ostendit, nisi superius ubi ait, Ego te clarificavi super terram, ita locutum se fuisse, tanquam fecisset quod facturus esset; hic autem poposcisse ut Pater faceret, per quod illud Filius facturus esset, id est, ut Pater clarificaret Filium, per quam Filii clarificationem etiam Filius clarificaturus esset Patrem? Denique si de re quae futura erat, ponamus etiam futuri temporis verbum, ubi pro tempore futuro posuit ipse praeteritum, nulla sententiae remanebit obscuritas: veluti si dixisset, Ego te clarificabo super terram, opus consummabo quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum. Nempe ita planum est, sicut illud ubi ait, Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: et ipsa est omnino sententia, nisi quia et hic dictus est ejusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus; tanquam illud isto exponeretur eis quos poterat permovere, quomodo Pater Filium, et maxime quomodo Patrem clarificaret et Filius. Dicendo enim clarificari a se Patrem super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem, modum profecto utriusque clarificationis ostendit. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando; Pater vero ipsum apud semetipsum, ad suam dexteram collocando. Sed ideo postea de clarificando Patre ubi ait, Ego te clarificavi, verbum praeteriti temporis ponere maluit, ut monstraret in praedestinatione jam factum, et pro jam facto habendum quod certissime fuerat futurum; id est, ut a Patre apud Patrem glorificatus, Patrem super terram glorificaret et Filius.