Si quis autem istam quaestionem liquidius et melius novit se posse et confidit exponere, absit ut non sim paratior discere quam docere. Tantum ne audeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis orationem qua dicimus, Ne nos inferas in tentationem, conetur auferre: rursus, ne quisquam neget voluntatis arbitrium, et audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et opitulantem; et jubentem quid facere debeamus, et adjuvantem ut implere possimus. Nam et quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam; et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Utquid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Utquid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine, o Pater qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo 11Matth. VI, 13 ! Audiamus Dominum dicentem, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 12Luc. XXII, 32 ; ne sic existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et Evangelistam dicentem, Dedit eis potestatem filios Dei fieri 13Joan. I, 12 ; ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus: verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas; et orandum, ne succumbat infirmitas 14Galat. V, 6. Ipsa est fides quae per dilectionem operatur, sicut ejus mensuram Dominus cuique partitus est 15Rom. XII, 3; ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur 16I Cor. I, 31.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 11. Matth. VI, 13
- 12. Luc. XXII, 32
- 13. Joan. I, 12
- 14. Galat. V, 6
- 15. Rom. XII, 3
- 16. I Cor. I, 31