TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

His praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: saepe enim significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. Post haec, inquit, ambulabat Jesus in Galilaeam: non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere. Hoc est quod dixi; infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis ejus absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine objiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membro confirmaretur. Sic enim dictum est, Nolebat ambulare in Judaeam, quia quaerebant eum Judaei occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Judaeos, et non occidi a Judaeis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit: nam cum eum jam passurum tenere vellent, ait illis, Quem quaeritis? Responderunt: Jesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro ceciderunt 2Joan XVIII, 4-6 . Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad judicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quaedam Scriptura, Terra tradita est in manus impii 3Job IX, 24: caro data est in potestatem Judaeis. Et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum pretium manaret.

Notes

  1. 2. Joan XVIII, 4-6
  2. 3. Job IX, 24