Tecte tamen adhuc loquitur Dominus Jesus, nondum intelligitur: nominat ostium, nominat ovile, nominat oves; commendat haec omnia, sed nondum exponit. Legamus ergo, quia venturus est ad ea verba in quibus nobis aliqua quae dixit dignetur exponere: ex quorum expositione dabit nobis fortasse etiam illa quae non exposuit, intelligere. Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. Vae misero, quia casurus est! Sit ergo humilis, per ostium intret: plano pede veniat, et non offendet. Ille, inquit, fur est et latro. Oves suas vult dicere oves alienas: ad hoc suas, id est, furto ablatas, non ut salvet, sed ut occidat. Ergo fur est, quia quod alienum est, suum dicit: latro, quia et quod est furatus, occidit. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium: huic ostiarius aperit. De ostiario isto tunc quaeramus, quando ab ipso Domino audierimus quod sit ostium, et qui sit pastor. Et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim. Habet enim nomina earum scripta in libro vitae. Proprias oves vocat nominatim. Hinc dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt ejus 3II Tim. II, 19 . Et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo; quia non noverunt vocem alienorum. Tecta sunt haec, plena quaestionibus, gravida sacramentis. Sequamur ergo et audiamus magistrum ex his obscuris aliquid aperientem; et per id quod aperit, nos forte intrare facientem.