TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum Dominus Jesus praedixisset discipulis suis persecutiones quas passuri fuerant post ejus abscessum, subjunxit, atque ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem vado ad eum qui me misit. Ubi primum videndum est, utrum eis futuras non praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad coenam 1Matth. XXIV, 9; Marc. XIII, 9-13, et Luc. XXI, 12-17: qua peracta secundum Joannem ista locutus est, ubi ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, quia jam discessurus, jamque ad Patrem perrecturus haec dixit: et ideo etiam secundum illos evangelistas verum est quod hic dictum est, Haec autem vobis ab initio non dixi. Sed quid agimus de fide Evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non solum cum jam esset Pascha cum discipulis coenaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur Apostoli, et ad opera divina mittuntur 2Matth. X, 17? Quid sibi ergo vult quod hic ait, Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nisi quia ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos et testimonium perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, haec ab initio eis non dixit, quia cum ipsis erat?

Notes

  1. 1. Matth. XXIV, 9; Marc. XIII, 9-13, et Luc. XXI, 12-17
  2. 2. Matth. X, 17