TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cognovit autem Jesus, sicut sequens Evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi, Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit . Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione laetati: mundus autem, quo nomine significati sunt inimici a quibus Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine, malitia potest mundi hujus intelligi, id est hominum mundi hujus amicorum. Unde Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Quicumque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur 3Jacobi IV, 4 : quibus inimicitiis Dei factum est ut nec ejus Unigenito parceretur.

Notes

  1. 3. Jacobi IV, 4