Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua; cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Nunc est ut beato Petro reddatur illa promissio: dilatus enim fuerat, quando expavescenti, et dicenti, Non lavabis mihi pedes in aeternum, responsum est ei, Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea 2Ibid. 8, 7 . Ecce est ipsum postea; jam tempus est ut dicatur quod paulo ante dilatum est. Memor itaque Dominus se promisisse jam dudum scientiam facti sui tam inopinati, tam mirabilis, tam expavescendi, et nisi ipse vehementer terruisset, nullo modo sinendi, ut magister non tantum ipsorum, sed Angelorum, et Dominus non tantum ipsorum, sed rerum omnium, lavaret pedes discipulorum et servorum suorum: hujus ergo tanti facti quoniam promiserat scientiam dicens, Scies autem postea; quid sit quod fecit, docere nunc incipit.