TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Soluta est utcumque ista quaestio, et cuiquam forte sufficiat. Me autem adhuc movet, et quid me moveat communico vobiscum, ut quodammodo quaerens vobiscum, revelante illo vobiscum merear invenire. Quid ergo me moveat, accipite. Per Ezechielem prophetam Dominus objurgat pastores, et dicit inter caetera de ovibus, Errantem ovem non revocastis 12Ezech. XXXIV, 4 . Et errantem dicit, et ovem appellat. Si quando errabat ovis erat, cujus vocem ut erraret audiebat? Procul dubio enim non erraret, si vocem pastoris audiret: sed ideo erravit, quia vocem audivit alieni; vocem furis et latronis audivit. Certe latronum vocem non audiunt oves: Qui venerunt, inquit, et intelligimus, Praeter me; id est, Qui venerunt praeter me, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. Domine, si non audierunt eos oves, quomodo errant oves? Si oves non audiunt nisi te; tu autem veritas es: quisquis veritatem audit, non utique errat. Illi autem errant, et oves appellantur. Nam si in errore ipso oves non appellarentur, non diceretur per Ezechielem, Errantem ovem non revocastis. Quomodo et errat, et ovis est? Vocem alieni audivit? Certe non audierunt eos oves. Deinde modo multi colliguntur ad ovile Christi, et ex haereticis fiunt catholici; a furibus tolluntur, pastori redduntur: et aliquando murmurant, taedium patiuntur ad revocantem, et non intelligunt jugulantem; verumtamen etiam cum renitentes venerint quae oves sunt, agnoscunt vocem pastoris, et se venisse laetantur, et errasse erubescunt. Quando ergo in illo errore tanquam in veritate gloriabantur, et utique non audiebant vocem pastoris, et alienum ideo sequebantur, oves erant an non erant? Si oves erant, quomodo alienos oves non audiunt? si oves non erant, quare objurgantur illi quibus dicitur, Errantem ovem non revocastis? In ipsis etiam jam factis catholicis Christianis, bonae spei fidelibus, aliquando mala contingunt; seducuntur in errorem, et post errorem revocantur: quando seducti sunt in errorem, et rebaptizati sunt, aut post ovilis dominici societatem rursus in errorem pristinum revoluti sunt, oves erant an non erant? Utique catholici erant. Si catholici fideles erant, oves erant. Si oves erant, quomodo vocem alieni audire potuerunt, cum Dominus dicat, non audierunt eos oves?

Notes

  1. 12. Ezech. XXXIV, 4