TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De his verbis Domini, sicut ipse donaverit, sermone isto disputaturi sumus, quae ita se habent: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Quod si de his tantum dicit discipulis cum quibus coenavit, et ad quos antequam orare inciperet, tam multa locutus est; non pertinet hoc ad illam clarificationem, sive ut alii interpretati sunt, glorificationem, de qua superius loquebatur, qua Filius clarificat vel glorificat Patrem. Quanta est enim vel qualis gloria, duodecim vel undecim potius innotuisse mortalibus? Si autem quod ait, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, omnes intelligi voluit, etiam qui in eum fuerant credituri, ad ejus magnam quae futura erat ex omnibus gentibus Ecclesiam pertinentes, de qua in Psalmo canitur, In Ecclesia magna confitebor tibi 1Psal. XXXIV, 18 ; est plane ista clarificatio qua Filius clarificat Patrem, cum ejus nomen notum facit omnibus gentibus, et tam multis generationibus hominum. Et tale est hoc quod ait, Manifestavi novem tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, quale illud quod paulo ante dixerat, Ego te clarificavi super terram 2Joan. XVII, 4 ; pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse dicens se quod erat sine ulla dubitatione facturus.

Notes

  1. 1. Psal. XXXIV, 18
  2. 2. Joan. XVII, 4