Terminato magno prolixoque sermone quem post coenam Dominus, fundendo pro nobis proximus sanguini, ad discipulos habuit qui cum illo tunc erant, adjuncta oratione quam direxit ad Patrem, deinceps ejus passionem Joannes evangelista sic orsus est: « Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum; quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. » Hoc quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum ejus illa finita esset oratio, de cujus verbis ait, Haec cum dixisset Jesus: sed alia quaedam sunt interposita quae ab isto praetermissa apud alios evangelistas leguntur; sicut apud hunc inveniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Quomodo autem inter se omnes conveniant, nec veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, quisquis nosse desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis litteris quaerat; nec stando et audiendo, sed potius sedendo et legendo, vel legenti aurem mentemque intentissimam praebendo, illa condiscat. Credat tamen antequam sciat, sive id etiam scire in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo evangelista esse conscriptum, quantum ad hos attinet quos in auctoritatem canonicam recepit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius non minus veraci narrationi possit esse contrarium. Nunc itaque hujus beati Joannis narrationem, ut suscepimus tractandam, sine aliorum comparatione videamus, in eis quae manifesta sunt non immorantes; ut hoc ubi opus est, causa poscente faciamus. Non ergo sic accipiamus quod ait, Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus, tanquam continuo post illa verba in illum hortum fuerit ingressus: sed ad hoc valeat quod dictum est, Haec cum dixisset Jesus, ut non eum ante opinemur ingressum, quam illa verba finiret.