Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam. Quid est quod loquitur insana crudelitas? An non interficiebant, quem interficiendum offerebant? An forte crux non interficit? Sic desipiunt, qui non sectantur. sed insectantur sapientiam. Quid est autem, Nobis non licet interficere quemquam? Si malefactor est, cur non licet? Nonne Lex eis praecepit, ne malefactoribus, praesertim (qualem istum putabant) a suo Deo seductoribus parcant 3Deut. XIII, 5? Sed intelligendum est eos dixisse non sibi licere interficere quemquam, propter diei festi sanctitatem, quem celebrare jam coeperant; propter quem de ingressu etiam praetorii contaminari metuebant. Itane obduruistis, falsi Israelitae? itane omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo vos a sanguine innocentis impollutos esse credatis, quia eum fundendum alteri tradidistis? Numquid et Pilatus illum, qui potestati ejus a vobis ingeritur occidendus, suis est manibus occisurus? Si non eum voluistis occidi, si non insidiati estis, si non vobis tradendum pecunia comparastis, si non comprehendistis, vinxistis, adduxistis, si non occidendum manibus obtulistis, vocibus poposcistis, non eum a vobis interfectum esse jactate. Si autem illis omnibus vestris praecedentibus factis, etiam Crucifige, crucifige, clamastis 4Joan. XIX, 6; audite quod contra vos etiam propheta clamat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta 5Psal. LVI, 5 . Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera justum interfecistis, quando vobis interficere quemquam non licere dixistis. Hinc est quod ad comprehendendum Jesum, cum sacerdotum non venissent principes, sed misissent; Lucas tamen evangelista in eodem narrationis suae loco ait: Dixit autem, inquit, Jesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis 6Luc. XXII, 52 , et caetera. Sicut ergo principes sacerdotum non per seipsos, sed per eos quos miserant ad comprehendendum Jesum, quid aliud quam ipsi in suae jussionis potestate venerunt? sic omnes qui crucifigendum Christum impiis vocibus clamaverunt, non quidem per seipsos eum, sed tamen ipsi per illum qui eorum clamore ad hoc nefas impulsus est, occiderunt.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 3. Deut. XIII, 5
- 4. Joan. XIX, 6
- 5. Psal. LVI, 5
- 6. Luc. XXII, 52