Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus ejus sis. Tale maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum enim est, si cor discutias, non si verba perpendas. Nos autem Moysi discipuli sumus: nos scimus quia Moysi locutus est Deus, istum autem nescimus unde sit. Utinam sciretis quia Moysi locutus est Deus; sciretis quia per Moysen praedicatus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 20Joan. V, 46 . Itane sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini; nam per illum ad Dominum duceremini.