Vidimus qui sit etiam mercenarius. Quis est lupus, nisi diabolus? Et quid dictum est de mercenario? Cum viderit lupum venientem, fugit; quia non sunt ejus oves propriae, nec ei cura est de ovibus. Numquid talis erat apostolus Paulus? Absit. Numquid talis Petrus? Absit. Numquid tales caeteri Apostoli, excepto Juda filio perditionis? Absit. Pastores ergo illi? Plane pastores. Et unde unus pastor? Jam dixi, pastores, quia membra pastoris. Illo capite gaudebant, sub illo capite concordabant, uno spiritu in unius corporis compage vivebant: ac per hoc omnes ad unum pastorem pertinebant. Si ergo pastores, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? Expone nobis, o Domine. Vidi in Epistola fugientem Paulum: per murum in sporta submissus est, ut manus persequentis evaderet 14II Cor. XI, 33. Non ergo illi cura fuit de ovibus, quas lupo veniente deserebat? Fuit plane, sed eas pastori in coelo sedenti orationibus commendabat: se autem utilitati earum fugiendo servabat, sicut quodam loco ait, Manere in carne necessarium propter vos 15Philipp. I, 24 . Ab ipso namque pastore omnes audierant, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam 16Matth. X, 23 . Hanc nobis quaestionem Dominus dignetur exponere. Domine, tu dixisti eis quos fideles pastores esse utique volebas, quos tua membra esse formabas, Si vos persecuti fuerint, fugite. Injuriam ergo illis facis, quando reprehendis mercenarios, qui vident lupum venientem et fugiunt. Rogamus indices nobis quid habeat altitudo quaestionis: pulsemus, aderit qui aperiat se ostiarius ostii, quod est ipse.